Fr. Damian Byrne, O.P.
Fr. J. Martín, O.P.
REGULA FRATERNITATUM LAICALIUM SANCTI DOMINICI
(NB. Titulus «Fraternitates laicales» exprimi potest modo diverso ad mentem linguarum diversarum)
I. - Constitutio fundamentalis Laicatus dominicani
1. (De laicis in Ecclesia)
Inter Christi discipulos, viri et mulieres in saeculo degentes, virtute baptismatis et
confirmationis, muneris prophetici, sacerdotalis et regalis Domini nostri Jesu Christi
participes facti sunt.
Ad hoc vocantur ut Christi praesentiam in medio populorum
vividam reddant et « divinum salutis nuntium ab universis hominibus ubique terrarum
congnoscatur et accipiatur ». (Apost. Act. n. 3) (*)
2. (De laicatu dominicanu)
Aliqui vero, Spiritus Sancti motione ducti ad vitam secundum sancti Dominici spiritum et
charisma adimplendam, Ordini incorporantur speciali promissione, secundum statuta ipsis
propria.
3. (De Dominica Familia)
In communitatibus coadunantur et cum aliis coetibus Ordinis unam familiam constituunt (cf.
LCO, 141).
4. (De specifico caractere laicatus
dominicani)
Peculiari proinde modo signantur tum in propria vita spritituali, cum in servitio Dei et
proximi in Ecclesia. Ut membra Ordinis, eius missionem apostolicam participant, studio,
oratione et praedicatione secundum propriam laicorum conditionem.
5. (De missione apostolica)
Ad exemplum S. Dominici, S. Catharinae Senensis et maiorum nostrorum qui vitam Ordinis et
Ecclesiae illustraverunt, ipsi communione fraterna roborati, in primus de propria fide
testimonium reddunt, hominum huius temporis necessitates audiunt et veritati serviunt.
6. Apostolatus Ecclesiae hodierni fines
praecipuos sedulo considerant, speciali modo impulsi ad misericordiam veram erga omnes
anxietates manifestandam, ad libertatem propugnandam, ad iustitiam et pacem promovendam.
7. Charismate Ordinis inspirati, memores
sunt apostolicam actionem ex abundantia contemplationis procedere.
II. - De vita fraternitatum
8.
(De vita fraternitatum)
In vera communione fraterna ad mentem
beatitudinum pro viribus vivant, quam etiam in qualibet circumstantia exprimant opera
misericordiae exercendo et quae sua sunt impertiendo inter sodales fraternitatum, pauperes
praesertim et infirmos; suffragia pro defunctis offerendo; ita ut omnibus sit semper cor
unum et anima una in Deo (Act., 4, 32).
9. Cum fratribus et sororibus Ordinis in apostolatu partem
capientes, sodales fraternitatum vitam ecclesiae actuose participent, semper parati ut
operam dent cum aliis consociationibus apostolicis.
10. Fontes praecipui e quibus laici S. Dominici vires
hauriunt ad proficiendum in propria vocatione, quae coniunctissime contemplativa est simul
et apostolica, hi sunt:
- Divini verbi auscultatio et sacrae Scripturae lectio,
praesertim Novi Testamenti.
- Quotidiana, quatenus possibilis sit, celebratio liturgica et
sacrificii eucharistici participatio.
- Reconciliationis sacramentum frequens celebratio.
- Litugiae horarum celebratio una cum universa Familia
Dominicana, necnon oratio in privato, sicut medidatio et mariale rosarium.
- Conversio cordis iuxta spiritum et praxim paenitentiae
evangelicae.
- Studium assiduum veritatis revelatae et constans cogitatio
de problematibus huius temporis sub lumine fidei.
- Devotio erga beatam Virginem Mariam, secundum traditionem
Ordinis, erga sanctum Dominicum patrem nostrum et sanctam Catharinam Senensem.
- Spirituales recollectiones periodicae.
11.
(De formatione)
Dominicanae formationis propositum est
veros adultos in fide praebere ita ut apti sint ad verbum Dei accipiendum, celebrandum et
proclamandum.
Cuique Provinciae competit rationem conficere:
- Sive formationis progressivae pro incipientibus.
- Sive formationis permanentis pro omnibus, etiam pro
separatis membris.
12. Quilibet Dominicanus aptus esse debet
ad verbum Dei praedicandum. In hac praedicatione exercetur munus propheticum christiani
baptizati.
13. Fontes praecipui ad dominicanam
formationem perficiendam hi sunt:
- Verbum Dei et theologica cogitatio.
- Oratio liturgica.
- Historia et traditio Ordinis.
- Documenta recentiora Ecclesiae et Ordinis.
- Scientia signorum temporum.
(Professio seu promissio)
14. Ut Ordini incorporentur, sodales
tenentur professionem emittere, seu promissionem qua formaliter promittunt secundum
spiritum S. Dominici et modum vivendi a Regula praescriptum vitam ducere.
Professio vel promissio ad tempus est aut perpetua.
In professione emittenda sequens aut similis quoad
substantiam formula adhibeatur:
« Ad honorem Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus
Sancti, et Beatae Mariae Virginis et S. Dominici, ego N.N., coram vobis N.N., priore
(praesidente) huius fraternitatis et N.N., adsistente, vice Magistri Ordinis Fratrum
Praedicatorum, promitto me velle vivere secundum Regulam Laicorum S. Dominici (per
triennium) (per totam vitam) ».
III. - De
structura et regimine fraternitatum
15. Fraternitas est medium idoneum ad
dedicationem cuiuscumque in propria vocatione nutriendam et augendam.
Periodicitas coadunationum diversa est secundum
fraternitates. Assiduitas cuiusvis sodalis propriam fidelitatem demonstrat.
16. Candidatorum admissio, servatis
dispositionibus a Directorio praescriptis quantam ad conditionem personarum et tempus
admissinis, committitur responsabili laicali qui (quae) praehabita vocatione decisiva
consilii fraternitatis, ad receptionem candidati, ritu a Directorio determinato, com
adsistente religioso, procedit.
17. Post tempus probationis a Directorio
determinatum et accedente voto Consilii fraternitatis, responsabilis laicalis accipit,
simul cum adsistente religioso, professionem ad tempus vel perpetuam.
18. (De iurisdictione Ordinis et fraternitatum autonomia)
Fraternitates laicorum subsunt
iurisdictioni Ordinis; illa tamen autonomia gaudent, laicis propria, qua seipsas
gubernent.
19. (In universo Ordine)
a) Magister
Ordinis, qua S. Dominici successor et totius familiae dominicanae caput, praeest omnibus
fraternitatibus in mundo. Ipsi competit integrum spiritum Ordinis in illis servare, normas
statuere practicas pro opportunitate temporum et locorum et promovere bonum spirituale et
zelum apostolicum sodalium.
b) Promotor generalis vices gerit
Magistri Ordinis pro omnibus fraternitatibus, quorum vota praesentat Magistro vel Capitulo
Generali.
20. (In Provinciis)
a) Prior provincialis praeest
fraternitatibus intra limites territorii suae provinciae ac, de consensu Ordinarii loci,
novas fraternitates erigit.
b) Promotor provincialis (frater
aut soror) vices gerit prioris provincialis et pleno iure participat consilium
provincialem laicorum.
Ipse nominatur a Capitulo provinciali vel a priore
provinciali cum suo consilio, audito prius consilio provinciali laicorum S. Dominici.
c) In territorio provinciae
instituatur Consilium provinciale laicorum, quorum membra eliguntur a fraternitatibus et
regulator iuxta normas a Directorio definitas.
Tali Consilio competit eligere praesidem provincialem.
21. (In fraternitatibus)
a) Fraternitas
localis gubernatur a praeside cum suo consilio, qui plenam responsibilitatem moderationis
et administrationis assumunt.
b) Consilium eligitur ad tempus et
secundum modum a Directoriis particularibus statutum. Praeses eligitur a consiliariis
inter membra consilii.
c) Adsistens religiosus (frater aut
soror) adiuvat sodales in materia doctrinali et vita spirituali. Ipse nominatur a priore
provinciali, auditis prius promotore provinciali et consilio locali laicorum.
22. (De Consilio nationali et internationali)
a) Ubi adsunt
plures Ordinis provinciae in eodem ambitu nationali, institui potest Consilium nationale,
secundum normas a Directoriis particularibus statutas.
b) Simili modo exstare potest
Consilium internationale, si tamen opportunum videatur, consultatis fraternitatibus totius
Ordinis.
23. Consilia fraternitatum vota et
petitiones ad Capitulum provinciale fratrum Praedicatorum mittere possunt; Consilia
provincialia et nationalia vero ad Capitulum Generale. Ad ista capitula aliqui
responsabiles fraternitatum libenter invitentur ad materias tractandas quae laicos
spectant.
24. (Statuta fraternitatum)
Statuta propria fraternitatum
laicalium sancti Dominici sunt:
- Regula fraternitatum (Constitutio fundamentalis laicatus OP,
normae vita et regimen fraternitatum).
- Declarationes generales, seu Magistri Ordinis, seu Capituli
Generalis.
- Directoria particularia.
Ad opus legislativum de laicalibus Fraternitatibus Sancti
Dominici complendum « Declarationes generales Regulae Fraternitatum laicalium Sancti
Dominici » auctoritate qua fungimur adprobamus atque promulgamus. Sic facilius atque
maiore cum fructu spirituali observantia Regulae consequi poterit.
Datum Romae, die 16 mensis februarii, 1987.
Fr. Damian Byrne, O.P.
Magister Ordinis
Fr. J. Martín, O.P.
A secretis
1.
Regula, qua laicales
fraternitates Sancti Dominici reguntur, lex fundamentalis pro fraternitatibus laicalibus
totius mundi est; praesentes vero
Declarationes generales, a Magistro Ordinis
promulgatae, explicationes vel interpretationes supradictae Regulae sunt;
Directoria
autem provincialia vel nationalia, ab ipsis fraternitatibus elaborata atque a Magistro
Ordinis adprobata, particulares normae sunt pro localibus fraternitatibus.
2. Ut laicales fratres ac sorores suas
obligationes adimpleant, « non sicut servi sub lege, sed sicut liberi sub gratia
constituti », declaramus quod transgressiones moralem culpam non constituunt.
3. Fraternitatum superiores Regulae vel
Directorii praescriptionibus, ad tempus vel habitualiter, si hoc opportunum iudicaverint,
legitime dispensare possunt.
4. Priores provinciales potestatem habent
convalidandi actus invalidos Fraternitatis, praesertim circa admissiones ad professionem
vel promissionem.
5. Praeter laicales Fraternitates, de
quibus in ista Regula agitur, adsunt sacerdotales Fraternitates, quae propria regula
gubernantur.
6. Singula Directoria inter alia
determinare debent:
- conditiones pro admissione ad Fraternitatem;
- tempus probationis ac professionis seu promissionis;
- frequentiam Sacramentorum atque orationes quas quotidie
fratres ac sorores laicales Deo elevare debent;
- frequentiam adunationum fraternitatum atque earum
celebrationis formam, necnon frequentiam conventuum de spiritualitate;
- constitutionem tum internam uniuscuiusque fraternitatis tum
communem fraternitatum unius provinciae vel nationis;
- modum procedendi ad electionem illorum officialium, de
quibus in Regula nihil determinatum invenitur;
- modus et limites dispensationis;
- suffragia pro fratribus ac sororibus defunctis atque pro
toto Ordine.
7. Rosarium, quo ad familiarem
contemplationem mysteriorum Christi mediante Beata Virgine Maria mens elevatur,
traditionalis devotio Ordinis est; quapropter illius quotidiana recitatio fratribus ac
sororibus laicalibus Sancti Dominici commendatur.
Ref.: Analecta Sacri Ordinis Fratrum Praedicatorum - Anno 95 - Fasc. I
(Ianuarius-Iulius 1987); pp. 82-88